Te Deum laudámus: te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, omnis terra
venerátur.
Tibi omnes ángeli, tibi cæli,
et univérsæ potestátes.
Tibi chérubim et séraphim incessábili voce proclámant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus Apostolórum
chorus, te prophetárum laudábilis númerus, te mártirum candidátus laudat
exércitus.
Te per orbem terrárum sancta confitétur Ecclésia:
Patrem imménsæ maiestátis,
venerádum tuum verum et únicum Fílium: Sanctum quoque Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, Christe.
Tu Patris sempitérnus es
Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus
hóminem, non horruísti Vírginis uterum.
Tu, devícto mortis acúleo,
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes in
glória Patris.
Iudex créderis esse ventúrus.
Te ergo quæsumus, tuis fámulis
súbveni, quos pretióso sánguine redemisti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis in
glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum,
Dómine, et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies benedícimus te; et laudámus nomen tuum in sæculum, et
in sæculum sæculi.
Dignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodire.
Miserére nostri, Dómine, miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine,
super nos, quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: non
confúndar in ætérnum.
No hay comentarios:
Publicar un comentario